< Osee Propheta 14 >

1 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 2 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. 3 Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. 4 Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. 5 Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. 6 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. 7 Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani. 8 Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est. 9 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.

< Osee Propheta 14 >