< Zaccharias Propheta 4 >

1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo. 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernæ eius super illud: et septem infusoria lucernis, quæ erant super caput eius. 3 Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris eius. 4 Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi? 5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. 6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. 7 Quis tu mons magne coram Zorobabel? in planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ eius. 8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10 Quis enim despexit dies parvos? et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. 11 Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius? 12 Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum, quæ sunt iuxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? 13 Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. 14 Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.

< Zaccharias Propheta 4 >