< Zaccharias Propheta 3 >

1 Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei. 2 Et dixit Dominus ad satan: Increpet Dominus in te Satan: et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! numquid non iste torris est erutus de igne? 3 Et Iesus erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli. 4 Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. 5 Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput eius. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. 6 Et contestabatur angelus Domini Iesum, dicens: 7 Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris: tu quoque iudicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt. 8 Audi Iesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. ecce enim ego ADDUCAM SERVUM MEUM ORIENTEM. 9 Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terræ illius in die una. 10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem, et subter ficum.

< Zaccharias Propheta 3 >