< Zaccharias Propheta 2 >

1 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.
我又舉目觀看,望見有一個人手裏拿著繩墨│。
2 Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius.
我問他說:「你往哪裏去﹖」他回答我說:「我要去測量耶路撒冷,看她有多寬多長。」
3 Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius.
正當那與我談話的使者出來時,另一位使者出來迎上他,
4 Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem præ multitudine hominum, et iumentorum in medio eius.
他他說:「你跑去告訴那青年人說:耶路撒冷將成為無邊際的區域,因為其中的人畜太多了!
5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius.
至於我,我要作她四周的火牆,──上主的斷語──作他中間的榮耀!」
6 O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
快! 快! 你們快從北地逃跑──上主的斷語,因為我要從天下四方聚集你們──上主的斷語。
7 O Sion, fuge quæ habitas apud filiam Babylonis:
住在巴比倫的熙雍,快快逃避,
8 quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
因為那為顯示自己的光榮,派遺我來的萬軍的上主,對那些劫掠你們的異民──因為凡觸動你們的,就是觸勫衪的眼珠──這樣說:
9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
看,我只要在你們身上一揮勫我的手,他們便要成為自己奴隸的掠物;如此,你們便知道:是萬軍的上主派遺了我。
10 Lauda, et lætare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
熙雍女子,歡呼喜樂吧! 因為我要來住在你們中間──上主的斷語。
11 Et applicabuntur Gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
在那一天,有許多民族要歸依上主,要成為衪的百姓,並住在你們中間;這樣你們便知道:是萬軍的上主派遺了我到你們這裏來。
12 Et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem.
上主必在聖地內佔據猶大作的產業,衪仍要揀選耶路撒冷。
13 Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
凡有血肉的,在上主面前應肅靜! 因為衪已由衪的聖所起身。

< Zaccharias Propheta 2 >