< Psalmorum 95 >

1 Laus Cantici ipsi David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro: 2 Præoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei. 3 Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu eius sunt omnes fines terræ: et altitudines montium ipsius sunt. 5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt. 6 Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos. 7 Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuæ eius, et oves manus eius. 8 Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra; 9 Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

< Psalmorum 95 >