< Psalmorum 88 >

1 Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ. Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te. 2 Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam: 3 Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol h7585) 4 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio, 5 inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt. 6 Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis. 7 Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me. 8 Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar: 9 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas. 10 Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? 11 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? 12 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis? 13 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. 14 Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me? 15 Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. 16 In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me. 17 Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul. 18 Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.

< Psalmorum 88 >