< Psalmorum 81 >

1 In finem, Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
亚萨的诗,交与伶长。用迦特乐器。 你们当向 神—我们的力量大声欢呼, 向雅各的 神发声欢乐!
2 Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
唱起诗歌,打手鼓, 弹美琴与瑟。
3 Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:
当在月朔并月望— 我们过节的日期吹角,
4 Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
因这是为以色列定的律例, 是雅各 神的典章。
5 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit.
他去攻击埃及地的时候, 在约瑟中间立此为证。 我在那里听见我所不明白的言语:
6 Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
神说:我使你的肩得脱重担, 你的手放下筐子。
7 In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
你在急难中呼求,我就搭救你; 我在雷的隐密处应允你, 在米利巴水那里试验你。 (细拉)
8 Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
我的民哪,你当听,我要劝戒你; 以色列啊,甚愿你肯听从我。
9 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
在你当中,不可有别的神; 外邦的神,你也不可下拜。
10 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud.
我是耶和华—你的 神, 曾把你从埃及地领上来; 你要大大张口,我就给你充满。
11 Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
无奈,我的民不听我的声音; 以色列全不理我。
12 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
我便任凭他们心里刚硬, 随自己的计谋而行。
13 Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
甚愿我的民肯听从我, 以色列肯行我的道,
14 Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
我便速速治服他们的仇敌, 反手攻击他们的敌人。
15 Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula.
恨耶和华的人必来投降, 但他的百姓必永久长存。
16 Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.
他也必拿上好的麦子给他们吃, 又拿从磐石出的蜂蜜叫他们饱足。

< Psalmorum 81 >