< Psalmorum 76 >

1 In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios. Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius. 2 Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion. 3 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 4 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis: 5 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 6 Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos. 7 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. 8 De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit, 9 Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. 10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. 11 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili 12 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.

< Psalmorum 76 >