< Psalmorum 76 >

1 In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios. Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius.
(아삽의 시. 영장으로 현악에 맞춘 노래) 하나님이 유다에 알린 바 되셨으며 그 이름은 이스라엘에 크시도다
2 Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
그 장막이 또한 살렘에 있음이여, 그 처소는 시온에 있도다
3 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
거기서 저가 화살과 방패와 칼과 전쟁을 깨치시도다 (셀라)
4 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis:
주는 영화로우시며 약탈한 산에서 존귀하시도다
5 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
마음이 강한 자는 탈취를 당하여 자기 잠을 자고 장사는 자기 손을 놀리지 못하도다
6 Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
야곱의 하나님이여, 주께서 꾸짖으시매 병거와 말이 다 깊은 잠이 들었나이다
7 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
주 곧 주는 경외할 자시니 주께서 한번 노하실 때에 누가 주의 목전에 서리이까
8 De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
주께서 하늘에서 판결을 선포하시매 땅이 두려워 잠잠하였나니
9 Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
곧 하나님이 땅의 모든 온유한 자를 구원하시려고 판단하러 일어나신 때에로다 (셀라)
10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
진실로 사람의 노는 장차 주를 찬송하게 될 것이요 그 남은 노는 주께서 금하시리이다
11 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
너희는 여호와 너희 하나님께 서원하고 갚으라 사방에 있는 모든 자도 마땅히 경외할 이에게 예물을 드릴지로다
12 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.
저가 방백들의 심령을 꺾으시리니 저는 세상의 왕들에게 두려움이시로다

< Psalmorum 76 >