< Psalmorum 75 >

1 In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph. Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:
阿撒夫的詩歌,交與樂官。 我們感謝您,上主,我們感謝您,稱頌您的名號,傳揚您的奇蹟。
2 cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
我規定的日期一旦來臨,我必定要依照公道行審。
3 Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
大地和眾居民嚇得動搖,但我必使大地支柱堅牢。
4 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
我對蠻橫者說:不要再蠻橫跋扈!我向糊塗人說:不要再頭角高露!
5 Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
不要舉您們的角,反抗至高者,不要再說驕傲的話反抗天主!
6 Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:
的確,救援不從東方來,也不從西方來,救援不從曠野來,也不從山嶺來。
7 quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
因為惟獨天主是審判大主,他將此人貶抑將那人高舉。
8 quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
爵杯已經握在上主的手掌,裝滿了起沫而調和的酒釀,他已倒出要地上的惡人喝,還要叫他們飲盡杯中的糟粕。
9 Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.
然而我要永遠歡舞,歌頌雅各伯的天主;
10 Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.
惡人的角,我要一一打碎,惟有義人的角纔可豎起。

< Psalmorum 75 >