< Psalmorum 68 >

1 In finem, Psalmus Cantici ipsi David. Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius. 2 Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. 3 Et iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei: et delectentur in lætitia. 4 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius, 5 patris orphanorum, et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo: 6 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris. 7 Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto: 8 Terra mota est, etenim cæli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. 9 Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuæ: et infirmata est, tu vero perfecisti eam. 10 Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. 11 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. 12 Rex virtutum dilecti dilecti: et speciei domus dividere spolia. 13 Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi eius in pallore auri. 14 Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: 15 mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis: 16 ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem. 17 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium: Dominus in eis in Sina in sancto. 18 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum. 19 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. 20 Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis. 21 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis. 22 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris: 23 Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. 24 Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto. 25 Prævenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum. 26 In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel. 27 Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali. 28 Manda Deus virtuti tuæ: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. 29 A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera. 30 Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui probati sunt argento. Dissipa gentes, quæ bella volunt: 31 venient legati ex Ægypto: Æthiopia præveniet manus eius Deo. 32 Regna terræ, cantate Deo: psallite Domino: psallite Deo. 33 qui ascendit super cælum cæli, ad Orientem. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis, 34 date gloriam Deo super Israel, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. 35 Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus.

< Psalmorum 68 >