< Psalmorum 63 >

1 Psalmus David, Cum esset in deserto Idumææ. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. 2 In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. 3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te. 4 Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas. 5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum. 6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: 7 quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo, 8 adhæsit anima mea post te: me suscepit dextera tua. 9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ: 10 tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. 11 Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.

< Psalmorum 63 >