< Psalmorum 40 >

1 In finem, Psalmus ipsi David. Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
達味詩歌,交與樂官。 我慹切誠懇地期待了上主,祂便垂顧俯聽了我的哀訴。
2 Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
祂把我從禍坑與污泥中救出,放我在磐石上,穩定我的腳步。
3 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.
祂將新歌置於我口,為讚美我們的天主!眾人見了起敬起畏,都將全心信賴上主。
4 Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
凡全依靠上主,不對傲慢傾慕,且又不依附虛偽的,這人真有福!
5 Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
上主,我的天主! 你行的奇蹟異事,真令人不知幾許!你對我們的計畫,無人能與你相輔,我縱願宣揚伸述,也多得不可勝數。
6 Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:
犧牲與素祭已非你所喜,就開了我的耳朵;全燔之祭以及贖罪之祭,也非你所要。
7 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me
於是我說:你看,我已到來!關於我,書卷上已有記載:
8 ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
我的天主,承行你的旨意為我所喜愛,你的法律常於我的心懷。
9 Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti.
在盛大的集會中,我宣揚了你的正義,看,我並沒有閉口不言,上主,你全知悉。
10 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.
我從沒有將你的義隱蔽在心間,對你的忠厚和救援時時各處宣傳;對於你的慈愛和忠義,在盛會中我沒有隱蔽,
11 Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
上主,求你對我不要撤回你的憐憫,願你的慈愛和忠誠對我時加保存。
12 Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
因為,四周困迫我的災禍,實不可勝數;我的罪過緊握著我,使我無法目睹;數目比我頭髮還多,真使我心痛苦。
13 Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.
上主,求你開恩救我,上主,求你速來救我。
14 Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala.
願那些圖謀害我的人,一同蒙恥受辱,願那些喜歡我遭難的人,一起含羞退走!
15 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
願那些哈哈戲笑我的人,都滿面羞慚地驚惶失神!
16 Exultent et lætentur super te omnes quærentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
願那些尋求你的人,都因你而歡欣彭舞,願戀慕你的人,都常說:大哉上主!
17 Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.
我既然卑微貧苦,我主卻對我眷顧;你是我的助佑,我的救援,我的天主,求你不要遲延。

< Psalmorum 40 >