< Psalmorum 38 >

1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. 2 Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam. 3 Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. 4 Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: et sicut onus grave gravatæ sunt super me. 5 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. 6 Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar. 7 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea. 8 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. 9 Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. 10 Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. 11 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. 12 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur. 13 Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. 14 Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones. 15 Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus. 16 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. 17 Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper. 18 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: et cogitabo pro peccato meo. 19 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. 20 Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem. 21 Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me. 22 Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meæ.

< Psalmorum 38 >