< Psalmorum 3 >
1 Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.
2 Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.
3 Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
4 Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.
5 Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.
6 Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.
7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
8 Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.