< Psalmorum 27 >

1 Psalmus David priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? 2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo. 4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ: Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius. 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. 6 In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo, et psalmum dicam Domino. 7 Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me. 8 Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine requiram. 9 Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus. 10 Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. 11 Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. 13 Credo videre bona Domini in terra viventium. 14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

< Psalmorum 27 >