< Psalmorum 25 >

1 In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam: 2 Deus meus in te confido, non erubescam: 3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me. 5 Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 6 Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt. 7 Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine. 8 Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9 Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas. 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. 11 Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim. 12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit. 13 Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram. 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis. 15 Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 16 Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego. 17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me. 18 Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea. 19 Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. 20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. 21 Innocentes et recti adhæserunt mihi: quia sustinui te. 22 Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.

< Psalmorum 25 >