< Psalmorum 148 >

1 Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius. 3 Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen. 4 Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. 6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit. 7 Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. 8 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius: 9 Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri. 10 Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ: 11 Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ. 12 Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini: 13 quia exaltatum est nomen eius solius. 14 Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.

< Psalmorum 148 >