< Psalmorum 147 >

1 Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio. 2 Ædificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit. 3 Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum. 4 Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat. 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiæ eius non est numerus. 6 Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram. 7 Præcinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara. 8 Qui operit cælum nubibus: et parat terræ pluviam. Qui producit in montibus fœnum: et herbam servituti hominum. 9 Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius. 12 Alleluia. Lauda Ierusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion. 13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te. 14 Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te. 15 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo eius. 16 Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit, 17 Mittit crystallum suum sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit? 18 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus eius, et fluent aquæ. 19 Qui annunciat verbum suum Iacob: iustitias, et iudicia sua Israel. 20 Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia.

< Psalmorum 147 >