< Psalmorum 146 >

1 Alleluia, Aggæi, et Zachariæ. 2 Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus: 3 in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5 Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius: 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt. 7 Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos: 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in sæcula Deus tuus Sion, in generationem et generationem.

< Psalmorum 146 >