< Psalmorum 130 >

1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine: 2 Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit? 4 Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius: 5 speravit anima mea in Domino. 6 A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino. 7 Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio. 8 Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.

< Psalmorum 130 >