< Psalmorum 125 >

1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat 2 in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 4 Benefac Domine bonis, et rectis corde. 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.

< Psalmorum 125 >