< Psalmorum 122 >

1 Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
(다윗의 시. 곧 성전에 올라가는 노래) 사람이 내게 말하기를 여호와의 집에 올라가자 할 때에 내가 기뻐하였도다
2 Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.
예루살렘아! 우리 발이 네 성문 안에 섰도다
3 Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.
예루살렘아! 너는 조밀한 성읍과 같이 건설되었도다
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
지파들 곧 여호와의 이름에 감사하려고 이스라엘의 전례대로 그리로 올라가는도다
5 Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
거기 판단의 보좌를 두셨으니 곧 다윗 집의 보좌로다
6 Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.
예루살렘을 위하여 평안을 구하라 예루살렘을 사랑하는 자는 형통하리로다
7 Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
네 성 안에는 평강이 있고 네 궁중에는 형통이 있을지어다
8 Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:
내가 내 형제와 붕우를 위하여 이제 말하리니 네 가운데 평강이 있을지어다
9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
여호와 우리 하나님의 집을 위하여 내가 네 복을 구하리로다

< Psalmorum 122 >