< Psalmorum 118 >

1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius. 2 Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius. 3 Dicat nunc domus Aaron: quoniam in sæculum misericordia eius. 4 Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in sæculum misericordia eius. 5 De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus. 6 Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo. 7 Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos. 8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine: 9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. 10 Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos. 11 Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos. 12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos. 13 Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me. 14 Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem. 15 Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum. 16 Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem. 17 Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini. 18 Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me. 19 Aperite mihi portas iustitiæ, ingressus in eas confitebor Domino: 20 hæc porta Domini, iusti intrabunt in eam. 21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. 22 Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli. 23 A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris. 24 Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in ea. 25 O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare: 26 benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini: 27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. 28 Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. 29 Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.

< Psalmorum 118 >