< Psalmorum 115 >

1 NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam. 2 Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum? 3 Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit. 4 Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. 5 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. 6 Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. 7 Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. 8 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis. 9 Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 12 Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron. 13 Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. 14 Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros. 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram. 16 Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum. 17 Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum. (questioned) 18 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

< Psalmorum 115 >