< Psalmorum 114 >

1 Alleluia. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro: 2 Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius. 3 Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum? 6 Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium? 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob. 8 Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

< Psalmorum 114 >