< Psalmorum 11 >

1 In finem, Psalmus David. In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? 2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. 3 Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit? 4 Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum. 5 Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. 6 Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. 7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.

< Psalmorum 11 >