< Psalmorum 106 >

1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius. 2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? 3 Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. 4 Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo: 5 Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hereditate tua. 6 Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus. 7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare rubrum. 8 Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam. 9 Et increpuit Mare rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. 10 Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici. 11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. 12 Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius. 13 Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius. 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso 15 Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum. 16 Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini. 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron. 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. 19 Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile. 20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum. 21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto, 22 mirabilia in Terra Cham: terribilia in mari rubro. 23 Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos: 24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius, 25 et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini. 26 Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto: 27 Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus. 28 Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum. 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina. 30 Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio. 31 Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. 32 Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos: 33 quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis: 34 non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis. 35 Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum: 36 et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum. 37 Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis. 38 Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, 39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam. 41 Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum: 43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis. 44 Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum. 45 Et memor fuit testamenti sui: et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ. 46 Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos. 47 Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. 48 Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et usque in sæculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.

< Psalmorum 106 >