< Psalmorum 102 >

1 Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat. 2 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 3 Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt. 4 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum. 5 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. 6 Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio. 7 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 8 Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant. 9 Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. 10 A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me. 11 Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui. 12 Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem. 13 Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus. 14 Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur. 15 Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam. 16 Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua. 17 Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum. 18 Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum: 19 Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit: 20 Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum: 21 Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem. 22 In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. 23 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi. 24 Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui. 25 Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. 26 Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: 27 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 28 Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.

< Psalmorum 102 >