< Proverbiorum 6 >

1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,
내 아들아 네가 만일 이웃을 위하여 담보하며 타인을 위하여 보증하였으면
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
네 입의 말로 네가 얽혔으며 네 입의 말로 인하여 잡히게 되었느니라
3 Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum:
내 아들아 네가 네 이웃의 손에 빠졌은즉 이같이 하라 너는 곧 가서 겸손히 네 이웃에게 간구하여 스스로 구원하되
4 ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
네 눈으로 잠들게 하지 말며 눈꺼풀로 감기게 하지 말고
5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
노루가 사냥군의 손에서 벗어나는 것 같이 새가 그물 치는 자의 손에서 벗어나는 것 같이 스스로 구원하라
6 Vade ad formicam o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam:
게으른 자여 개미에게로 가서 그 하는 것을 보고 지혜를 얻으라
7 quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
개미는 두령도 없고 간역자도 없고 주권자도 없으되
8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
먹을 것을 여름 동안에 예비하며 추수 때에 양식을 모으느니라
9 Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo?
게으른 자여 네가 어느 때까지 눕겠느냐? 네가 어느 때에 잠이 깨어 일어나겠느나?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias:
좀더 자자, 좀더 졸자, 손을 모으고 좀더 눕자 하면
11 et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
네 빈궁이 강도 같이 오며 네 곤핍이 군사 같이 이르리라
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso,
불량하고 악한 자는 그 행동에 궤휼한 입을 벌리며
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
눈짓을 하며 발로 뜻을 보이며 손가락질로 알게 하며
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat.
그 마음에 패역을 품으며 항상 악을 꾀하여 다툼을 일으키는 자라
15 huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
그러므로 그 재앙이 갑자기 임한즉 도움을 얻지 못하고 당장에 패망하리라
16 Sex sunt, quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima eius:
여호와의 미워하시는 것 곧 그 마음에 싫어하시는 것이 육 칠 가지니
17 Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
곧 교만한 눈과, 거짓된 혀와, 무죄한 자의 피를 흘리는 손과,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
악한 계교를 꾀하는 마음과, 빨리 악으로 달려가는 발과,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.
거짓을 말하는 망령된 증인과, 및 형제 사이를 이간하는 자니라
20 Conserva fili mi præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
내 아들아 네 아비의 명령을 지키며 네 어미의 법을 떠나지 말고
21 Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo.
그것을 항상 네 마음에 새기며 네 목에 매라
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis.
그것이 너의 다닐 때에 너를 인도하며 너의 잘 때에 너를 보호하며 너의 깰 때에 너로 더불어 말하리니
23 quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
대저 명령은 등불이요 법은 빛이요 훈계의 책망은 곧 생명의 길이라
24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
이것이 너를 지켜서 악한 계집에게, 이방 계집의 혀로 호리는 말에 빠지지 않게 하리라
25 Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
네 마음에 그 아름다운 색을 탐하지 말며 그 눈꺼풀에 홀리지 말라
26 pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit.
음녀로 인하여 사람이 한조각 떡만 남게 됨이며 음란한 계집은 귀한 생명을 사냥함이니라
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
사람이 불을 품에 품고야 어찌 그 옷이 타지 아니하겠으며
28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ eius?
사람이 숯불을 밟고야 어찌 그 발이 데지 아니하겠느냐?
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
남의 아내와 통간하는 자도 이와 같을 것이라 무릇 그를 만지기만 하는 자도 죄 없게 되지 아니하리라
30 Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam:
도적이 만일 주릴 때에 배를 채우려고 도적질하면 사람이 그를 멸시치는 아니하려니와
31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
들키면 칠배를 갚아야 하리니 심지어 자기 집에 있는 것을 다 내어주게 되리라
32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam:
부녀와 간음하는 자는 무지한 자라 이것을 행하는 자는 자기의 영혼을 망하게 하며
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
상함과 능욕을 받고 부끄러움을 씻을 수 없게 되나니
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
그 남편이 투기함으로 분노하여 원수를 갚는 날에 용서하지 아니하고
35 nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
아무 벌금도 돌아 보지 아니하며 많은 선물을 줄지라도 듣지 아니하리라

< Proverbiorum 6 >