< Nehemiæ 12 >

1 Hi sunt autem Sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras, 2 Amaria, Melluch, Hattus, 3 Sebenias, Rheum, Merimuth, 4 Addo, Genthon, Abia, 5 Miamin, Madia, Belga, 6 Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, 7 Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue. 8 Porro Levitæ, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum: 9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum unusquisque in officio suo. 10 Iosue autem genuit Ioacim, et Ioacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada, 11 et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa. 12 In diebus autem Ioacim erant Sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ, Maraia: Ieremiæ, Hanania: 13 Esdræ, Mosollam: Amariæ, Iohanan: 14 Milicho, Ionathan, Sebeniæ, Ioseph: 15 Haram, Edna: Maraioth, Helci: 16 Adaiæ, Zacharia, Genthon, Mosollam: 17 Abiæ, Zechri, Miamin et Moadiæ, Phelti: 18 Belgæ, Sammua: Semaiæ, Ionathan, 19 Ioiarib, Mathanai: Iodaiæ, Azzi: 20 Sellai, Celai: Amoc, Heber: 21 Helciæ, Hasebia: Idaiæ, Nathanael. 22 Levitæ in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Persæ. 23 Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib. 24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem. 25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas. 26 Hi in diebus Ioacim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque. 27 In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. 28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi, 29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem. 30 Et mundati sunt Sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum. 31 Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. 32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda, 33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, 34 Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias. 35 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph, 36 et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis. 37 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem. 38 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, 39 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ, 40 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. 41 Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis, 42 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia præpositus: 43 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Ierusalem procul. 44 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Iuda in Sacerdotibus et Levitis astantibus. 45 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta præceptum David, et Salomonis filii eius, 46 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo. 47 Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.

< Nehemiæ 12 >