< Mattheum 8 >

1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:
Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:
2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
3 Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
4 Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum,
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum,
6 et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7 Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum.
Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum.
8 Et respondens Centurio, ait: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Et respondens Centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alio: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
10 Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
11 Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælorum:
Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum:
12 filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ubi erit fletus, et stridor dentium.
13 Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit:
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit:
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit discipulos ire trans fretum.
19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
20 Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.
21 Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.
Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
22 Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt ad eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
Et accesserunt ad eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
26 Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Et cum venisset Iesus trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt omnia, et de eis, qui dæmonia habuerant.
Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt haec omnia, et de eis, qui daemonia habuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant eum, ut transiret a finibus eorum.

< Mattheum 8 >