< Mattheum 23 >

1 Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ, et Pharisæi.
dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae, et Pharisaei.
3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,
7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
8 Vos autem nolite vocari Rabbi. unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Vos autem nolite vocari Rabbi. unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est.
Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in caelis est.
10 Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
11 Qui maior est vestrum, erit minister vester.
Qui maior est vestrum, erit minister vester.
12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13 Væ autem vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia clauditis regnum cælorum ante homines. vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
Vae autem vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia clauditis regnum caelorum ante homines. vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
14 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium.
Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium.
15 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. (Geenna g1067)
Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. (Geenna g1067)
16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.
Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.
17 Stulti et cæci: Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
Stulti et caeci: Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
18 Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.
Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.
19 Cæci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
Caeci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
20 Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.
21 et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso:
et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso:
22 et qui iurat in cælo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.
et qui iurat in caelo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.
23 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. hæc oportuit facere, et illa non omittere.
Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. haec oportuit facere, et illa non omittere.
24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
25 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia.
Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypochritae, qui mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia.
26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
27 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia similes estis sepulchris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
28 sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
29 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,
Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,
30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33 Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennæ? (Geenna g1067)
Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? (Geenna g1067)
34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
37 Ierusalem Ierusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
Ierusalem Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.

< Mattheum 23 >