< Marcum 13 >

1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
第三項 エルサレムの滅亡等の預言 イエズス[神]殿を出で給ふに、弟子の一人、師よ、視給へ、此石は如何に、此構造は如何に、と云ひしかば、
2 Et respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
イエズス答へて曰ひけるは、此一切の大建築を見るか、一の石も崩れずして石の上に遺されじ、と。
3 Et cum sederet in Monte olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus, et Ioannes, et Andreas:
イエズス橄欖山に於て、[神]殿に向ひて坐し給へるに、ペトロヤコボヨハネアンデリア特に是に問ひけるは、
4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
此事等は何時あるべきぞ。而して事の皆果され始めん時に、如何なる兆あるべきぞ、我等に告げ給へ、と。
5 Et respondens Iesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
イエズス答へて彼等に曰ひけるは、汝等人に惑はされじと注意せよ。
6 multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum: et multos seducent.
其は多くの人我名を冒し來りて、我はキリストなりと云ひて、多くの人を惑はすべければなり。
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
汝等戰争及戰争の噂を聞きて懼るる勿れ、此事等は蓋有るべし、然れど終は未至らざるなり。
8 Exurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
即民は民に、國は國に起逆ひ、地震飢饉處々にあらん、是等は苦の始なり。
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
汝等自省みよ、蓋人々汝等を衆議所に付し、汝等は諸會堂にて鞭たれ、我為に證據として、総督と王侯との前に立たんとす。
10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
然て福音は先萬民に宣傳へられるべし。
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus.
人々汝等を引きて付さん時、何を云はんかと預案ずること勿れ、唯其時汝等に賜はらん事を云へ、其は言ふ者は汝等に非ずして聖霊なればなり。
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
兄弟は兄弟を、父は子を死に付し、子等は兩親に立逆ひ、且之を殺さん。
13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
汝等我名の為に凡ての人に憎まれん。然れど終まで耐忍ぶ人は救はるべし。
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudæa sunt, fugiant in montes:
汝等「最憎むべき荒廃」の、立つべからざる處に厳然たるを見ば、読む人は悟るべし。其の時ユデアに居る人々は山に遁るべし、
15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua:
屋の上に居る人は家の内に下り、家より何物をか取出さんとて内に入るべからず。
16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
畑に居る人は其上衣を取らんとて歸るべからず。
17 Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
其日に當りて懐胎せる人、乳を哺する人は禍なる哉。
18 Orate vero ut hieme non fiant.
此事の冬に起らざらん事を祈れ。
19 Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
其は其日に際して、神が[萬物を]創造し給ひし開闢の始より今に至るまで曾て有らず、後にも復有らざらん程の難あるべければなり。
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
主若其日を縮め給はずは、救はるる人なからん。然れど特に選み給ひし、選まれたる人々の為に、其日を縮め給へり。
21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
其時汝等に向ひて、看よキリスト此處に在り、看よ彼處に在り、と云ふ者ありとも之を信ずること勿れ。
22 Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa, et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
其は僞キリスト、僞預言者等起りて、能ふべくば、選まれたる人々をさへ惑はさんとて、大いなる徴と不思議なる業とを為すべければなり。
23 Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
然れば汝等省みよ。我預め一切を汝等に告げたるぞ。
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
其時、斯る患難の後、日晦み、月其光を與へず、
25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
空の星隕ち、天に於る能力動揺せん、
26 Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria.
其時人々は、人の子が大いなる権力と榮光とを以て、雲に乗り來るを見ん。
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
時に彼其使等を遣はし、地の極より天の極まで、四方より其選まれたる人を蒐集めしめん。
28 A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:
汝等無花果樹より喩を學べ、其枝既に柔ぎて葉を生ずれば、夏の近きを知る。
29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
斯の如く、此事等の成るを見ば、汝等亦其近くして門に至れるを知れ。
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
我誠に汝等に告ぐ、此事等の皆成るまでは現代は過ぎざらん。
31 Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
天地は過ぎん、然れど我言は過ぎざるべし。
32 De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
其日其時をば、天に於る天使等も、子も、何人も知らず、唯父のみ[之を知り給ふ]。
33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
汝等注意し、警戒し、且祈祷せよ、蓋期の何時なるかを知らざればなり。
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori præcepit ut vigilet.
其は恰も人、其家を去りて遠方に旅立つに當り、僕等に命じて、各其務を頒ち充て、門番には警戒する事を命じたるが如し。
35 Vigilate ergo, (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero an media nocte, an galli cantu, an mane)
然れば汝等警戒せよ、家の主の來るは何時なるべきか、夕暮なるか夜半なるか、将鷄鳴く頃なるか朝なるか、之を知らざればなり。
36 ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
恐くは、彼遽に來りて汝等の寝ねたるを見ん。
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
我汝等に云ふ所を凡ての人に云ふ、警戒せよ[、と曰へり]。

< Marcum 13 >