< Malachi Propheta 4 >

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem, et germen.
看,那日子來臨,勢必如冒火燄的火爐,所有的驕傲人和惡的人都要成為禾楷;那一天來到,必要將他們燒盡──萬軍的上主說──不給他們留下根和枝條。
2 Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustitiæ, et sanitas in pennis eius: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
但為你們這些敬畏我名號的人,正義的太陽將要升起,以自己好似箭羽的光芒普施救恩;你們必將出來,蹦蹦跳跳有如出欄的牛犢。
3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
你們要踐踏惡人,因為在我行事之日,他們必要如同在你們腳下的塵土──萬軍的上說。
4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel præcepta, et iudicica.
你們應記得我僕人梅瑟的法律,即我在曷黎布山,命他傳於全以色列的誡命和制度。
5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
看,在上主偉大及可怕的日子來臨以前,我必派遺先知厄里亞到你們這裏來;
6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
衪將使父親的心轉向兒子,使兒子的心轉向父親,免得我來臨時,以毀滅律打擊這地。

< Malachi Propheta 4 >