< Lucam 3 >

1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
ᎯᏍᎩᎦᏚᏏᏁᏃ ᎤᏕᏘᏴᏌᏗᏒ ᏓᏈᎵᏯ ᏏᏌ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎨᏒᎢ, ᏋᏗᏯ ᏆᎴᏗ ᏧᏗᏱ ᏣᎦᏁᎶᏗ ᎨᏎᎢ, ᎠᎴ ᎡᎶᏛ ᎨᎵᎵ ᏍᎦᏚᎩ ᎨᏒ ᎠᏥᎦᏘᏗᏍᏗ ᎨᏎᎢ, ᎤᏅᏟᏃ ᏈᎵᎩ ᎢᏚᎵ ᎠᎴ ᏝᎪᏂᏗ ᎠᏥᎦᏘᏗᏍᏗ ᎨᏎᎢ, ᎵᏌᏂᏯᏃ ᎠᏈᎵᏂ ᎠᏥᎦᏘᏗᏍᏗ ᎨᏎᎢ;
2 sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zachariæ filium, in deserto.
ᎡᎾᏃ ᎠᎴ ᎦᏱᏆ ᏄᏂᎬᏫᏳᏒ ᎠᏥᎸ-ᎠᏁᎶᎯ ᎨᏎᎢ, ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏬᏂᏒᎯ ᎢᎾᎨ ᎤᎷᏤᎴ ᏣᏂ ᏤᎦᎳᏯ ᎤᏪᏥ.
3 Et venit in omnem regionem Iordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᎤᎷᏤ ᎤᏪᏙᎴ ᏦᏓᏂ ᎾᎥᏂᎨ ᎨᏒᎢ, ᎠᎵᏥᏙᎲᏍᎨ ᎧᏃᎮᏍᎨ ᏗᏓᏬᏍᏗ ᎨᏒ ᎦᏁᏟᏴᏛ ᎨᏒ ᎣᏓᏅᏛᎢ, ᎾᏍᎩ ᎦᏴᏓᏘᏁᏗᏱ ᎣᏍᎦᏅᏨᎢ;
4 sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius:
ᎾᏍᎩᏯ ᏂᎬᏅ ᎪᏪᎸ ᎪᏪᎵᎯ ᎢᏌᏯ ᎠᏙᎴᎰᏍᎩ ᎤᏪᏂᏒᎯ, ᎯᎠ ᏥᏂᎦᏪᎭ; ᎤᏪᎷᎦ ᎩᎶ ᎢᎾᎨᎢ, ᎯᎠ ᏂᎦᏪᎭ; ᎡᏣᏛᏅᎢᏍᏓᏏ ᏱᎰᏩ ᎤᎶᎯᏍᏗᏱ, ᏚᏅᏅ ᏗᏥᏥᏃᎯᏍᏓ.
5 omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa: et aspera in vias planas:
ᏚᎨᏓᎵᏴᏅ ᏂᎦᏗᏳ ᏗᎧᎵᎢᏍᏗ ᎨᏎᏍᏗ, ᏙᏓᎸᏃ ᎠᎴ ᏚᏌᎯᎸ ᏂᎦᏗᏳ ᎡᎳᏗᎭ ᎢᏗᎬᏁᏗ ᎨᏎᏍᏗ, ᏧᏓᏥᏃᏍᏈᏗᏰᏛᏃ ᎨᏒ ᏗᎦᏥᏃᎯᏍᏙᏗ ᎨᏎᏍᏗ, ᎤᏲᏃ ᏕᎦᏅᏅ ᎬᎾᏕᏍᎩ ᎢᏗᎬᏁᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
6 et videbit omnis caro salutare Dei.
ᏂᎦᏛᏃ ᎤᏇᏓᎵ ᏛᎪᎯ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏓᏍᏕᎸᏙᏗ ᎨᏒᎢ.
7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
ᎿᎭᏉᏃ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴ ᎤᏂᏣᏘ ᎾᏍᎩ ᏗᎨᎦᏬᏍᏗᏱ ᎤᏂᎸᏐᎸᎯ; Ᏺ ᎢᎾᏛ ᏧᏁᏥ ᏂᎯ! ᎦᎪ ᎢᏤᏯᏔᏅ ᎡᏣᎵᎡᏗᏱ ᎤᏔᎳᏬᎯᏍᏗ ᎤᎷᎯᏍᏗ ᎨᏒᎢ?
8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎢᏥᎾᏄᎪᏩ ᎠᏙᎴᎰᎯᏍᏙᏗ ᏕᏥᏁᏟᏴᏒ ᏕᏣᏓᏅᏛᎢ; ᎠᎴ ᏞᏍᏗ ᎢᏣᎴᏅᎲ ᎯᎠ ᎢᏥᏪᏒ ᏕᏣᏓᏅᏛᎢ; ᎡᏆᎭᎻ ᎣᎩᏙᏓ ᎠᏴ; ᎢᏨᏲᏎᏰᏃ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏰᎵᏉ ᎯᎠ ᏅᏯ ᏱᏕᎬᏓ ᏱᏕᎪᏢᎾ ᎡᏆᎭᎻ ᏧᏪᏥ.
9 Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᎦᏳᎳ ᎦᎷᏯᏍᏗ ᎠᏅᎯ ᏚᎿᎭᏍᏕᏢ ᏕᏡᎬᎢ; ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏂᎦᏗᏳ ᏕᏡᎬ ᎣᏍᏛ ᎾᏓᏛᏍᎬᎾ ᎢᎨᏎᏍᏗ ᏗᎦᎴᏴᏍᏙᏗ ᎠᎴ ᎠᏥᎸᏱ ᏫᏓᏗᏅᏗ ᎨᏎᏍᏗ.
10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?
ᎤᏂᏣᏘᏃ ᎬᏩᏛᏛᏁ ᎯᎠ ᏂᎬᏩᏪᏎᎴᎢ; ᎦᏙ ᏓᏲᏣᏛᏁᎵ?
11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
ᎤᏁᏨ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᎩᎶ ᏔᎵ ᏗᎦᏌᎴᎾ ᏚᎾᎡᏍᏗ, ᏄᎾᎥᎾ ᎨᏒ ᎦᏅᏁᎮᏍᏗ; ᎩᎶᏃ ᎠᎵᏍᏓᏴᏗ ᎤᎮᏍᏗ, ᎾᏍᎩᏯ ᎾᏛᏁᎮᏍᏗ.
12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
ᎾᏍᏉᏃ ᎠᏕᎸ-ᎠᏂᎩᏏᏙᎯ ᎤᏂᎸᏐᎴ ᏗᎨᎦᏬᏍᏗᏱ, ᎠᎴ ᎯᎠ ᏂᎬᏩᏪᏎᎴᎢ; ᏔᏕᏲᎲᏍᎩ, ᎦᏙ ᏓᏲᏣᏛᏁᎵ?
13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
ᎯᎠᏃ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᏞᏍᏗ ᏱᏥᎶᏒᏍᏗᏍᎨᏍᏗ ᎢᎦᎢ ᎡᏥᏁᏤᎸ ᎢᏥᎩᏏᏓᏍᏗᏱ.
14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
ᎠᏂᏯᏫᏍᎩᏃ ᎾᏍᏉ ᎢᎬᏩᏛᏛᏁ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ; ᎠᏴ ᎾᏃ ᎦᏙ ᏓᏲᏣᏛᏁᎵ? ᎯᎠᏃ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᏞᏍᏗ ᎩᎶ ᎬᏍᎦᎢᏍᏓᎩ ᎢᏰᏨᏁᎸᎩ, ᎠᎴ ᏞᏍᏗ ᎦᏰᎪᎩ ᏱᏣᏓᎳᏫᏎᎮᏍᏗ; ᎠᎴ ᏰᎵᏉ ᎢᏥᏰᎸᏎᏍᏗ ᎡᏣᎫᏴᎡᎲᎢ.
15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus:
ᎤᏂᏣᏘᏃ ᎠᏂᎦᏖᏃᎮᎢ, ᎠᎴ ᏂᎦᏛᏉ ᎠᏫ ᏙᏧᎾᏓᏅᏛ ᎬᏩᏓᏅᏖᏍᎨ ᏣᏂ, ᎾᏍᎩ ᎦᎶᏁᏛ ᎨᏒ, ᎠᎴ ᎦᎶᏁᏛ ᏂᎨᏒᎾ ᎨᏒᎢ;
16 respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni:
ᏣᏂ ᎤᏁᏤ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴ ᏂᎦᏛ, ᎠᏴ ᎤᏙᎯᏳᎯ ᎠᎹ ᏕᏨᏯᏬᏍᏗᎭ; ᏓᏯᎢᏍᎩᏂ ᎤᏟ ᎤᎵᏂᎩᏗᏳ ᎡᏍᎦᏉ ᎠᏴ, ᎾᏍᎩ ᏓᎧᏁᏌᏛ ᏧᎳᏑᎶᎩ ᎥᏝ ᏰᎵ ᏱᏂᎪᎢ ᏗᎩᎧᏁᏴᏗᏱ; ᎾᏍᎩ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎠᏓᏅᏙ ᎠᎴ ᎠᏥᎸ ᏙᏓᏣᏬᏍᏔᏂ;
17 cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
ᎾᏍᎩ ᎤᎳᏐᏫᏍᏗ ᎠᏰᎭ, ᎠᎴ ᏂᎦᏛ ᏓᎦᎳᏐᏫᏏ ᎠᏲᏓᏝᎲᎢ, ᎤᏣᎴᏍᏗᏃ ᏓᎦᏟᏌᏂ ᏛᏂ ᎤᏗᏱ; ᎤᏬᎭᏄᎶᏔᏅᎯᏍᎩᏂ ᏛᎪᎲᏍᏔᏂ ᎠᏥᎸᏱ ᏂᎬᏠᏍᎬᎾ.
18 Multa quidem, et alia exhortans evangelizabat populo.
ᎠᎴ ᎤᏣᏖ ᏧᏓᎴᏅᏛ ᏕᎦᏬᏁᏗᏍᎬ ᏚᎵᏥᏙᏁᎴ ᏴᏫ.
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quæ fecit Herodes,
ᎡᎶᏛᏍᎩᏂ ᏍᎦᏚᎩ ᎠᏥᎦᏘᏗᏍᏗ ᎨᏒᎢ, ᏣᏂ ᎤᎬᏍᎪᎸᏁ ᏗᎵᏰᎢᎸᏍᏗᏍᎨ ᎡᎶᏗᏏ ᎤᏅᏟ ᏈᎵᎩ ᎤᏓᎴᎢ, ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᏂᎦᏛ ᎤᏣᏘᏂ ᏄᏛᏁᎸ ᎡᎶᏛ,
20 adiecit et hoc super omnia, et inclusit Ioannem in carcere.
ᎠᏏ ᏭᏓᎪᎾᏛ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᏄᏛᏁᎴᎢ, ᏣᏂ ᏗᏓᏍᏚᏗᏱ ᎤᏍᏚᏁᎢ.
21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est cælum:
ᎿᎭᏉᏃ ᎯᎠ ᏄᎵᏍᏔᏁᎢ, ᏂᎦᏛ ᏴᏫ ᏕᎨᎦᏬᎥ ᏥᏌ ᎾᏍᏉ ᎠᎦᏬᎡᎢ, ᎠᎴ ᎤᏓᏙᎵᏍᏔᏅ ᎦᎸᎳᏗ ᎤᎵᏍᏚᎢᏎᎢ,
22 et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
ᎠᎴ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎠᏓᏅᏙ ᏧᏠᎠᏎ ᎾᏍᎩ ᎤᏪᏯᎸᏤᎢ, ᎠᏰᎸ ᏧᎴ-ᏗᏍᎪᏂᎯ ᎾᏍᎩᏯ ᎨᏎ ᎤᏙᏢᏒᎢ; ᎧᏁᎬᏃ ᎦᎸᎳᏗ ᏧᎶᏎ ᎯᎠ ᏅᏧᏪᏎᎢ; ᎯᎯ ᎬᎨᏳᎢ ᎠᏇᏥ; ᎣᏏᏳ ᎬᏰᎸᎢ ᏂᎯ.
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
ᏥᏌᏃ ᎿᎭᏉ ᎠᏎ ᏦᎠᏍᎪᎯ ᎢᏳᏕᏘᏴᏛ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏦᏩ ᎤᏪᏥ ᎤᏂᏰᎸᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎯᎳᏱ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Ianne, qui fuit Ioseph,
ᎾᏍᎩ ᎹᏓᏗ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎵᏫ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎺᎵᎦᏱ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏣᎾ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏦᏩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
25 qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
ᎾᏍᎩ ᎹᏗᏓᏯ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᎼᏏ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏁᎠᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᏏᎳ, ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎾᎩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Ioseph, qui fuit Iuda,
ᎾᏍᎩ ᎺᎠᏗ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎹᏗᏓᏯ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏏᎻᏯ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏦᏩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏧᏓ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri,
ᎾᏍᎩ ᏦᎠᎾ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎵᏌ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏥᎳᏇᎵ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏌᎳᏓᏱᎵ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏏᎳᏱ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
ᎾᏍᎩ ᎺᎵᎦᏱ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎠᏓᏱ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎪᏌᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᎵᎼᏓᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎥᎵ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
ᎾᏍᎩ ᏦᏏ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎢᎵᎡᏌ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏦᎵᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎹᏓᏗ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎵᏫ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
30 qui fuit Simeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliakim,
ᎾᏍᎩ ᏏᎻᏯᏂ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏧᏓ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏦᏩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏦᎾᏂ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎢᎳᏱᎩᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
ᎾᏍᎩ ᎻᎵᎠ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎻᎾᏂ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎹᏓᏓ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏁᏓᏂ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏕᏫ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
ᎾᏍᎩ ᏥᏏ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎣᏆᏗ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏉᏏ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏌᎵᎹ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎾᏐᏂ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ,
ᎾᏍᎩ ᎡᎻᏂᏓ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᎵᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎢᏏᎳᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏇᎵᏏ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏧᏓ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
ᎾᏍᎩ ᏤᎦᏈ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᏏᎩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᏆᎭᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏕᎳ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏁᎰ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
ᎾᏍᎩ ᏎᎳᎩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎴᎪ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏇᎵᎩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎯᏆ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏎᎳ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
ᎾᏍᎩ ᎧᏱᏅ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎠᏆᏣ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏎᎻ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏃᏯ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎴᎻᎩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
ᎾᏍᎩ ᎻᏚᏏᎳ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎢᏃᎩ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏤᎳᏗ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎹᎵᎵᎵ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎧᏱᏅ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ,
38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
ᎾᏍᎩ ᎢᏃᏏ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᏎᏗ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎠᏓᏫ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ, ᎾᏍᎩ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏪᏥ ᎨᏎᎢ.

< Lucam 3 >