< Iohannem 9 >

1 Et præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate: 2 et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cæcus nasceretur? 3 Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6 Hæc cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, 7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. 10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11 Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. 13 Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius. 15 Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16 Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. 17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Iudæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat: 19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt? 20 Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: 21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. 22 Hæc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudæos: iam enim conspiraverunt Iudæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23 Propterea parentes eius dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. nos scimus quia hic homo peccator est. 25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27 Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri? 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit. 30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. (aiōn g165) 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras. 35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? 37 Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38 At ille ait: Credo Domine. Et procidens adoravit eum. 39 Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. 40 Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? 41 Dixit eis Iesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.

< Iohannem 9 >