< Job 6 >

1 Respondens autem Iob, dixit:
約伯回答說:
2 Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera.
恨不得有人衡量衡量我的痛苦,把我所受的災禍一起放在天秤上!
3 Quasi arena maris hæc gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena:
它們重過海岸的沙粒,難怪我出言冒失。
4 Quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
因為全能者的箭射中了我,我的心靈喝盡它們的毒汁,天主的恐嚇列陣攻擊我。
5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
野驢有青草,難道還嘶叫﹖牛對著草料,難道還吼鳴﹖
6 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?
淡而無鹽的食物,豈能下咽﹖蛋白能有什麼滋味﹖
7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia, cibi mei sunt.
這使我厭惡的食物,我實不願沾唇。
8 Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus?
惟願我的祈求實現,願天主滿全我的希望!
9 Et qui cœpit, ipse me conterat: solvat manum suam, et succidat me?
願天主擊毀我,鬆手使我消滅!
10 Et hæc mihi sit consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
這樣,我仍有安慰,在悽慘的痛苦中,仍然喜悅,因為我沒有違犯聖者的教訓。
11 Quæ est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
我有什麼力量使我期待,有什麼結局使我拖延生命﹖
12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
我的力量豈有巖石之堅﹖我的肉身豈是銅製的﹖
13 Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
在我內還能找到什麼作援助﹖任何扶助豈不都遠離了我﹖
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
誰不憐憫自己的友人,就是放棄了敬畏天主之心。
15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
我的兄弟們詭詐有如溪水,有如水過即乾的河床。
16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
溪水因結冰而混濁,積雪掩蓋在其上;
17 Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerit, solventur de loco suo.
季節一溫暖,溪水即竭,天氣一炎熱,河床即乾。
18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt.
商隊離開大道,走入荒野,因而喪命。
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
特瑪的商隊觀望,舍巴的客旅期待,
20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
但他們的希望落了空,他們不管到了那裏,必狼狽不堪。
21 Nunc venistis: et modo videntes plagam meam timetis.
現今你們待我也是一樣:看見了我,就驚惶失措。
22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
難道我說過:「請送我禮物! 把你們的財產送我一分﹖
23 Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
救我擺脫仇人的權勢,贖我脫離殘暴者的掌握﹖」
24 Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi, instruite me.
請教訓我! 我必靜聽。我有什麼錯,請指示我!
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
正義的言詞是多麼甘美! 但你們的責斥是指摘什麼﹖
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
你們豈能只在言詞上吹毛求疵﹖以絕望者的話當耳邊風﹖
27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
你們只想對孤兒擲骰下注,以你們的朋友作商品。
28 Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.
現今請你們注視我,在你們注視之下,我決不說謊。
29 Respondete obsecro absque contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate.
請你們再想一下,不要不公;請你們三思,我的正義仍然存在!
30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
我的唇舌上豈有不義﹖我的口腔難道不辨邪正﹖

< Job 6 >