< Job 36 >

1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
厄里烏又接著說:
2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
你且等一會,容我教導你,因為為天主,我還有些話要說。
3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum.
我要將我所知的傳到遠方,將正義歸於我的造主。
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
的確,我的話正確無偽,知識全備的人同你一起。
5 Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens.
的確,天主寬宏大量,決不藐視任何人,並且有廣大的同情心。
6 Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit.
他決不容許惡人生存,但給窮苦人伸冤;
7 Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
他也不剝奪義人的權利。他使君王永久坐在寶座上,但是他們卻驕矜自大;
8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis.
故此,當他們一旦被鎖鏈束縛,被痛苦的繩索所繫,
9 Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
天主就向他們指明他們的惡行,和他們所誇耀的過犯,
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
開啟他們的耳朵,以聽訓戒,囑咐他們離開邪惡。
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
如果他們服從順命,便能幸福地度過歲月,能安樂地享受天年。
12 Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
如果不服從,必被射死,於不知不覺中逝去。
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
心術敗壞的人,憤怒填胸,縱被囚禁,仍不呼求救助;
14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
他們必早年夭折,喪命如男倡。
15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem eius.
所以天主藉痛苦拯救受難的人,以患難開啟他們的耳鼓。
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
他也要救你擺脫災難,領你到廣闊自由之地,在你桌上常擺滿肥饌美味;
17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
無如你判斷與惡人完全一樣,那麼懲罰和判案必集於你身。
18 Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
小心! 不要讓忿怒引你肆口謾罵,也不要為重罰讓你離棄正道。
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
你的哀號和你所有的力量,豈能使你擺脫患難﹖
20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
不要希望黑夜,那是人民由本地被劫去的時候。
21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
小心! 別傾向不義,因為這正是你遭難的真正原因。
22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
天主的能力確實偉大,那有像他那樣的主宰﹖
23 Quis poterit scrutari vias eius? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
誰能規定他的道路,誰敢說:你行的不對﹖
24 Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri.
你應記住要讚頌他的工程,這是人們應歌詠的。
25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
人人都能觀賞,都能從遠處仰望:
26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum eius inæstimabilis.
天主何其偉大,我們不能理解! 他的歲數,無法考究。
27 Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum.
他汲取水滴,使水氣化為雨露,
28 Qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper.
雨即從雲中傾盆而降,沛然落在眾人身上。
29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum.
但誰能明瞭雲彩怎樣散布,天幕中怎樣發出隆隆之聲﹖
30 Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
他將雲霧展開,遮蓋了群山山頂。
31 Per hæc enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus.
他藉此養育萬民,賜給他們豐富的食糧。
32 In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
他掌中握著電光,對準目標發射出去。
33 Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere.
雷霆報告他的來臨,他的怒火將要懲罰邪惡。

< Job 36 >