< Job 32 >

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur. 2 Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob. 4 Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur. 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. 7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. 8 Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. 9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt iudicium. 10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11 Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus: 12 Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius. 13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus proiecit eum, non homo. 14 Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: 17 Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. 20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. 21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.

< Job 32 >