< Job 24 >

1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
全能者為何不劃定一個期限呢﹖忠於他的人為何看不到他的日子﹖
2 Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
惡人挪移地界,搶去羊群自去牧放;
3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
趕走孤兒的驢,拿去寡婦的牛作抵押;
4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
迫使窮人離開正路,使境內的貧民隱藏不露。
5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
看啊! 他們像曠野的野驢,出來尋覓食物;他們縱使到晚操作,卻找不到養子女的食物。
6 Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi oppresserint, vindemiant.
夜間遂到田間去收割,到惡人的葡萄園中去摘取。
7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
赤身過宿,無衣蔽體;嚴寒之時,沒有舖蓋。
8 Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides.
在山中為暴雨淋透,因無處避身,而臥於磐石下。
9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
另有些人將孤兒從母懷中搶去,剝去窮人的衣服作抵押,
10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
致使他們無衣赤身行走,枵腹擔荷麥捆;
11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
在石槽中搾油、踐踏,反受口渴之苦。
12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur.
臨死者的呻吟,聲聞城外;負傷者呼求救援,天主卻不理會他們的哀求。
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas eius.
另有些人反抗光明,不認識光明的道路,更不走光明的途徑。
14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
兇手黎明即起,去殺害困苦和貧窮的人,夜間去作盜賊。
15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
姦夫的眼盼望黃昏,他心裏說:「沒有眼可看見我! 」就將自己的臉遮蔽起來。
16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
竊賊夜間挖穿屋牆,白日將自己關起,不願看見光明,
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
因為早晨對這班人有如死影,他們已熟悉了黑暗的恐怖。
18 Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum.
他們輕如水萍,隨波逐流,地上的家業已被詛咒,榨酒者不再走入他們的葡萄園。
19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Sheol h7585)
亢旱酷暑怎樣溶盡雪水,陰府也怎樣將罪犯吸去。 (Sheol h7585)
20 Obliviscatur eius misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
懷孕他的要忘掉他,蛆蟲要腐蝕他,人不再記念他,邪惡如樹一般被人砍倒。
21 Pavit enim sterilem, quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
他欺壓了不生育的石女,沒有善待寡婦。
22 Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet vitæ suæ.
然而天主將以威力擄獲強者,他必興起,使他們不能保存生命。
23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius.
雖暫時讓他們平安休息,但他的眼正監視著他們的行徑。
24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
他們居於高位,不久即不見了;他們必喪亡,有如鹹草;必被剪去,猶如麥穗。
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
是否如此﹖誰能證明我說謊,誰能以我的話為荒誕﹖

< Job 24 >