< Job 23 >

1 Respondens autem Iob, ait: 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius? 4 Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus. 5 Ut sciam verba, quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum. 8 Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum. 9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum. 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit: 11 Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius. 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit. 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. 15 Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

< Job 23 >