< Job 2 >

1 Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu eius,
又有一天,天主的眾子都前來侍立在上主面前,撒殫也夾在他們當中,侍立在上主面前。
2 ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
上主向撒殫說:「你從那裏來﹖」撒殫回答上主說:「我走遍了世界,周遊了各地回來。」
3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
上主對撒殫說:「你曾留心注意到我的僕人約伯嗎﹖世上沒有一個像他那樣十全十美,生性正直,敬畏天主,遠避邪惡的人。你雖然激動我加害他,無端叫他傾家蕩產,但他依然保持自己的完善。」
4 Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo, dabit pro anima sua:
撒殫回答上主說:「那只不過是以皮換皮罷了! 人都肯捨棄所有,去保全自己的性命。
5 alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
但是,你若伸手打擊他的骨和肉,他必定當面詛咒你。」
6 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
上主向撒殫說:「看,任你處置他,但要保留他的性命。」
7 Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem eius:
撒殫從上主那裏出來,就使約伯從足踵到頭頂都長了毒瘡。
8 qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
約伯坐在灰土堆中,用瓦片刮身。
9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo et morere.
他的妻子向他說:「你還保持你的完善嗎﹖你倒不如詛咒天主,死了算了! 」
10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? in omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
約伯向她說:「你說話,真像一個糊塗女人! 難道我們只由天主那裏接受恩惠,而不接受災禍嗎﹖」就這一切事而論,約伯沒有犯失言的過錯。
11 Igitur audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
約伯的三位朋友,特曼人厄里法次、叔亞人彼耳達得、納阿瑪人左法爾,聽說他遭遇了災禍,就各從本地起程,來到一起,去慰問他、勸勉他,
12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum.
他們從遠處舉目一望,已認不得他,就放聲大哭,撕破了自己的外衣,把灰揚起,落在自己頭上。
13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
他們於是同他在灰土中,坐了七天七夜,因見他受苦太大,沒有人敢向他說一句話。

< Job 2 >