< Job 18 >
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
3 Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quæ super eum est, extinguetur.
7 Arctabuntur gressus virtutis eius, et præcipitabit eum consilium suum.
8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.
9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.
12 Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.
13 Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors.
14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
16 Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus eius.
20 In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum.