< Jeremiæ 8 >

1 In illo tempore, ait Dominus: Eiicient ossa regum Iuda, et ossa principum eius, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum, qui habitaverunt Ierusalem, de sepulchris suis:
到那時──上主的斸語──人必從墳墓中拖出猶大君王的遺骸,司祭的遺骸,先知的遺骸,和耶路撒冷居民的遺骸,
2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt: non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.
陳列在他們曾愛戀、事奉、追隨、求問和朝拜過的太陽、月亮和天上群星,前再沒有人收殮埋葬,任其留在地面充作肥料。
3 Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, quæ derelicta sunt, ad quæ eieci eos, dicit Dominus exercituum.
這可惡種族剩下的全體遺民,在我驅逐他們所到的任何地,方都願意死,而不願意生──萬軍上主斷語。
4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit, non resurget? et qui aversus est, non revertetur?
你應對他們說:上主這樣說:人跌倒了,豈能不再起來﹖人離去了,豈能不再回來﹖
5 Quare ergo aversus est populus iste in Ierusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
為什麼這人民一墮落,便永久墮落,執迷不悟而不肯反悔呢﹖
6 Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.
我留心細聽,他們都言談不軌,沒有一個人悔恨自己的邪惡說:「可憐! 我做是什麼事﹖」反倒各自一再任性奔馳,有如衝入戰場的戰馬。
7 Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini.
天空的鸛鳥也知道自己的時令;斑鳩、燕子和雁,都固守自己的歸期;但是我的人民卻不知道上主法令。
8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax Scribarum.
你怎麼能說:我們是智者,我們有上主的法律﹖的確,但已為書記們以荒謬的筆鋒把乇編成了謊言。
9 Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt: verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis.
智慧人必要蒙羞驚慌,而至被捕;的確,他們即拋棄了上主話,還能有什麼智慧﹖
10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum heredibus: quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
為此,我必將他們的妻室交給外人,將他們的莊田交與別的地主,因為從最小的到最大的,都貪財圖利;從先知到司祭,都欺詐行事,
11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax: cum non esset pax.
草率治愈我的瘡痍說:「好了! 好了! 」其實卻沒有好。
12 Confusi sunt quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt: idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
他們既行事可憎,就理當知恥;可是,他們不但不知恥,反而連羞愧也不知是什麼;為此,他們要與倒斃者倒斃,在我降罰他們時,都要一厥不振──上主說。
13 Congregans congregabo eos, ait Dominus: non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit: et dedi eis quæ prætergressa sunt.
我要徹底消滅他們──上主的斷語──葡萄樹上沒有葡萄,無花果樹上沒有無花果,樹葉都已凋零;我要派人來蹂躝。
14 Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
為什麼我們還坐著﹖集合起來吧! 讓我們進入堅城,死在那裏,因為上主我們的天主要消滅我們,我們喝苦膽,因為我們得罪了上主。
15 Expectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido.
我們原期待和平,卻不見好轉;原期待復興的時機,反而只見恐怖!
16 A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra. et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem eius: urbem et habitatores eius.
從丹就可聽到敵人戰馬的喘息聲,戰馬嘶鳴,聲震全地;前來併吞土地和地上的一切,吞食城邑和城中的居民。
17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus.
看,我必給你們派來不伯符咒的毒蛇,咬傷你們──上主的斷語──
18 dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens.
無法療愈。我戚戚憂傷,我心已憔悴。
19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion, aut rex eius non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?
由遠方傳來我女兒──人民──哀號的呼聲:「上主已不在熙雍﹖或者衪君王已不在那裏嗎﹖──為什麼他們以自己的偶像和外邦的「虛無」激怒我﹖──
20 Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus.
收割期已經過去,夏天已經完結,我們仍沒有獲救! 」
21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus, stupor obtinuit me.
我的女兒──人民──的創傷使我心痛欲裂,鬱鬱不安,不勝感傷。
22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?
難道在基肋阿得沒有膏藥,或在那裏沒有醫生嗎﹖究竟為了什麼,我的女兒──人民──的創傷還沒有痊愈﹖

< Jeremiæ 8 >