< Jeremiæ 10 >

1 Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos domus Israel.
以色列家! 請聽上主對你們所說的話。
2 Hæc dicit Dominus: Iuxta vias Gentium nolite discere: et a signis cæli nolite metuere, quæ timent Gentes:
上主這樣說:「你們不要學:不要畏懼天上的異兆:這是異民所畏懼的。
3 quia leges populorum vanæ sunt: quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia.
因為這些民族所敬畏的是「虛無」,是由森林所砍來的樹木,是匠人用斧製作的作品,
4 Argento, et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur.
裝飾上金銀,用鐵釘鎚釘住,叫它不動搖;
5 In similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.
像胡瓜園裏的草木,不能言語;常需要人搬運,不能行走;你們不要害怕,因為它不能害人,也不能施救。
6 Non est similis tui Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
上主,沒有誰相似你;你是偉大的,你的名大有德能。
7 Quis non timebit te o rex Gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes Gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui.
萬民的君王! 誰能不敬畏你﹖這是你應得的,因為萬民中所有的智者和他們所有的王國中,沒有誰與你相似;
8 Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
你們全是愚昧無知。他們的教義全是虛偽不實,他們只不過是木偶;
9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis, et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum. opus artificum universa hæc.
是由塔爾士採來的銀打成的薄片,是由敖非爾採來的黃金,是藝人和銀匠的製造品;穿的紫錦紅衣,都是工匠的作品。
10 Dominus autem Deus verus est: ipse Deus vivens, et rex sempiternus. ab indignatione eius commovebitur terra: et non sustinebunt Gentes comminationem eius.
只有上主是真天主,是生活的天主,永遠的君王;衪一震怒,大志便戰慄,萬民都不能抵受衪的憤怒。
11 Sic ergo dicetis eis: Dii, qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his, quæ sub cælo sunt.
[關於他們,你們應這樣說:那未能創造天地火神祗,只有從天上地消滅。]
12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.
上主的才智展佈了諸天地。
13 Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
衪一聲號令,使天上的水怒號,使雲彩從地極上騰,使雷電霹靂造成豪雨,使暴風從他的倉庫出發疾駛。
14 Stultus factus est omnis homo a scientia, confusus est artifex omnis in sculptili: quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
人都要自覺愚昧無知;每個銀匠必因自己的彫像感到羞愧,因為所鑄的像,只是「虛無」,沒有氣息;
15 Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.
是「虛無」,是愚人的作品;懲罰時期一到,它們都要滅亡。
16 Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est: et Israel virga hereditatis eius: Dominus exercituum nomen illi.
那位作雅各伯產業的,與他們迴然不同,因為衪是萬物的造主,以色列是作衪產業的支派,衪的名字叫「萬軍火上主」。
17 Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione:
你這被圍困的城池,快從地上拾起你的行囊!
18 quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe proiiciam habitatores terræ in hac vice: et tribulabo eos ita ut inveniantur.
因為上主這樣說:「看,這一次我必要遠遠拋棄這地的居民磨難他們,使他們覺悟。」
19 Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
唉! 我已遭破壞,我的創傷已不可治療,但我仍想:這只不過是疾病,我還能忍受。
20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt, filii mei exierunt a me, et non subsistunt: non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
我的帳幕已破壞,我的繩索都已裂斷,我的孩子都已離去,不復存在;再沒有人支搭我的帳幕,張設我的帷帳。
21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
為民牧者既然愚蠢,不尋求上主,為此他們一事無成,羊群都已四散,
22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra Aquilonis: ut ponat civitates Iuda solitudinem, et habitaculum draconum.
聽有個音訊傳來:將有大騷動從北方而來,要使猶大的城邑荒涼,成為豺狼的巢穴。
23 Scio Domine quia non est hominis via eius: nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
上主,我知道,人的道路不尸由人的,行走的人也不能隨便操縱自己的步伐。
24 Corripe me Domine, verumtamen in iudicio: et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
上主,你懲戒我,只好按照正義,不要隨你的憤怒,免得我歸於烏有。
25 Effunde indignationem tuam super Gentes, quæ non cognoverunt te, et super provincias, quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Iacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus eius dissipaverunt.
願你對不認識你的異民,和不呼求你名的宗族,發洩你的憤怒,因為他們併吞了雅各伯,毀滅破壞,蹂躝了她的住所。

< Jeremiæ 10 >