< Osee Propheta 4 >

1 Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. 2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli: sed et pisces maris congregabuntur. 4 Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti. 5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam. 6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. 7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. 8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. 9 Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei. 10 Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. 11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. 12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. 13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. 14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. 15 Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis: Vivit Dominus. 16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. 17 Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. 18 Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius. 19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

< Osee Propheta 4 >