< Hebræos 10 >

1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
holocaustomata pro peccato non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur,
9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel.
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel.
11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:
Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata:
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15 Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit:
Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit:
16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
17 et peccatorum, et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius.
et peccatorum, et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius.
18 Ubi autem horum remissio: iam non est oblatio pro peccato.
Ubi autem horum remissio: iam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei:
et sacerdotem magnum super domum Dei:
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem, (fidelis enim est qui repromisit),
teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, (fidelis enim est qui repromisit),
24 et consideremus invicem in provocationem charitatis, et bonorum operum:
et consideremus invicem in provocationem charitatis, et bonorum operum:
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quædam expectatio iudicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
terribilis autem quaedam expectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?
30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum.
Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum.
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
33 et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam.
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.
36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38 iustus autem meus ex fide vivit. quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
iustus autem meus ex fide vivit. quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

< Hebræos 10 >