< Galatas 6 >

1 Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.
Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.
Unusquisque enim onus suum portabit.
6 Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis.
Communicet autem is, qui catechizatur Verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis.
7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet.
Nolite errare: Deus non irridetur. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet.
8 Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. (aiōnios g166)
Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. (aiōnios g166)
9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
15 In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
17 De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi, cum spiritu vestro, fratres. Amen.
Gratia Domini nostri Iesu Christi, cum spiritu vestro, fratres. Amen.

< Galatas 6 >