< Esdræ 9 >

1 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, Sacerdotes et Levitæ a populis terrarum, et abominationibus eorum Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Iebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum:
這些事完畢後,眾首領來到我面前說:「以色列民眾、司祭和肋未人可的事上,並沒有離開當地的人民:客納罕人、希威人、培黎齊人、耶步斯人、阿孟人、摩阿布人、埃及人和阿摩黎人,
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
因為他們為自己和自己是兒子,娶了他們的女子,以致聖潔的曲裔,與當地的人民合;尤其首長和官,是這罪孽的魁首」。
3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.
我一聽這話,便撕裂了我的衣服和外氅,拔我的頭髮和鬍鬚,絕望地坐下。
4 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:
當時凡對以色列天主的誡命起敬起畏的人,為了充軍歸的罪孽,都聚集在我周圍,我絕望地坐著,直到晚祭。
5 et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum,
到了獻晚祭時,我悲憤人起來,仍穿著撕碎的衣服和外氅,雙膝跪下,伸手向上主我的天主說:
6 et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum
「我的天主,我實覺慚愧! 我的天主! 我不敢向你仰面,因為我們的邪惡,積累得高過了我們的頭頂,我們的罪孽上達於天。
7 a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et Sacerdotes nostri in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
自從我們的祖先時代,直到今日,我們犯了重大的罪孽;為了我們的罪惡,我們連我們的君王司祭,都被交在異地的君王手中,喪身刀下,被俘擄,遭劫,丟臉受辱,就像今日一樣。
8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto eius, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
但是現在,轉瞬之間,上主我們的天主,對我們施了仁慈,留給了我們一些殘存的人,又在聖地給了我們居所;並且我們的天主,還使我們的眼目明亮,在我們為奴隸期中,使我們尚有少許生氣。
9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et extrueret solitudines eius, et daret nobis sepem in Iuda et Ierusalem.
我們原是奴隸,但我們在為奴隸期中,我們的天主沒有離棄我們,反而使我們在波斯王,獲得了寵遇,使我們有了生氣,得以重建天主的殿宇,修廢壚,我們在猶大和耶路撒冷,得了保障。
10 Et nunc quid dicemus Deus noster post hæc? quia dereliquimus mandata tua,
現今,我們的天主! 在這些事後,我們還有什麼可說的呢﹖只能說我們又遺棄了你的誡命,
11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
因你曾藉你的僕人眾先知,吩咐說:『你們要去佔領的地方,因各地異民的卑污行為,成了不潔之地;他們的醜行和罪孽,充滿了那地方的各個角落,
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum.
所以你們絕不可將你們的女兒嫁給他們的兒子;也不給你們的兒子,他們的女兒為妻,也永不可他們共謀平安和福利:這樣你們才會強盛,才能吃那地方的出產,將這地留給你們的子孫,作為永遠基業」。
13 Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
為了我們的許多罪行和重大的罪孽,這一切降到了我們身上之後,──我們的天主! 其實你估了我們的罪惡,還給我們留下了這些亡命的人,──
14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
我們還敢破壞你的誡命,而同這些不潔的民族聯婚嗎﹖難道還要你向我們發怒,一直將我們完全消滅,不一個遺民或亡命的人嗎﹖
15 Domine Deus Israel iustus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro. non enim stari potest coram te super hoc.
上主,以色列的天主! 因你仁慈,才剩下了我們這些亡的人,像今天一樣;看,我們在你面前都帶有罪孽,因此,沒有一個能在你面前站得住。

< Esdræ 9 >